Novum Testamentum interprete Theodoro Beza
Mt 1.
1. Liber generationis Iesu Christi, filii Davidis, filii Abrahami.
2. Abrahamus genuit Isaacum. Isaacus autem genuit Iacobum. Iacobus autem genuit Iudam et fratres eius.
3. Iudas autem genuit Pharesum et Zaram e Thamar. Pharesus autem genuit Esromum. Esromus autem genuit Aramum.
4. Aramus autem genuit Aminadabum. Aminadabus autem genuit Naassonem. Naasson autem genuit Salmonem.
5. Salmo vero genuit Boozum e Rachaba. Boozus autem genuit Obedum ex Rutha. Obedus autem genuit Iessen.
6. Iesse vero genuit Davidem regem illum. David autem rex ille genuit Solomonem ex ea quae [fuerat uxor] Uriae.
7. Solomon vero genuit Roboamum. Roboamus autem genuit Abiam. Abias autem genuit Asam.
8. Asas autem genuit Iosaphatum. Iosaphatus autem genuit Ioramum. Ioramus autem genuit Hoziam.
9. Hozias autem genuit Ioathamum. Ioathamus autem genuit Achazum. Achazus autem genuit Ezeciam.
10. Ezecias autem genuit Manassen. Manasses autem genuit Amonem. Amon autem genuit Iosiam.
11. Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius, in transportatione illa Babylonica.
12. Post transportationem autem illam Babylonicam, Iechonias genuit Salathielem. Salathiel autem genuit Zorobabelem.
13. Zorobabel autem genuit Abiudem. Abiudes autem genuit Eliacimum. Eliacimus autem genuit Azorem.
14. Azor autem genuit Sadocum. Sadocus autem genuit Achimum. Achimus autem genuit Eliudem.
15. Eliudes autem genuit Eleazarum. Eleazarus autem genuit Matthanem. Matthanes autem genuit Iacobum.
16. Iacobus autem genuit Iosephum, virum Mariae, ex qua genitus est Iesus ille qui dicitur Christus.
17. Universae igitur progenies ab Abrahamo usque ad Davidem, progenies quatuordecim: et a Davide usque ad transportationem Babylonicam, progenies quatuordecim: et a transportatione Babylonica usque ad Christum, progenies quatuordecim.
18. Iesu vero Christi nativitas ita fuit: Quum enim mater eius Maria desponsa esset Iosepho, priusquam ipsi convenissent, inventa est gravida esse e Spiritu Sancto.
19. Porro Iosephus vir eius, quum esset iustus, et nollet eam ignominiae exponere, voluit clam eam dimittere.
20. Haec autem quum in animum induxisset, ecce, angelus Domini in somnio apparuit ei, dicens, Iosephe, fili Davidis, ne metue accipere Mariam uxorem tuam: nam quod in ea genitum est, ex Spiritu Sancto est.
21. Pariet autem filium, et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim liberabit populum suum ex peccatis ipsius.
22. (Totum hoc autem factum est, ut impleretur quod ait Dominus per prophetam, dicentem,
23. Ecce, virgo illa erit gravida, et pariet filium, et vocabis nomen eius Emmanuel; quod est, si interpreteris, Nobiscum Deus.)
24. Experrectus autem Iosephus ex somno, fecit ut ei imperarat angelus Domini, et accepit uxorem suam.
25. Sed non cognovit eam quousque peperisset filium illum suum primogenitum: vocavitque nomen eius Iesum.